Mosaico decorativo

Löydetty 945 Tulokset: Omnia

  • et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat (Liber Thobis 11, 19)

  • tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 20)

  • tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 22)

  • aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in æternum et in omnia sæcula regnum tuum (Liber Thobis 13, 1)

  • confitere Domino in bonis et benedic Deum sæculorum ut reædificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia sæcula sæculorum (Liber Thobis 13, 12)

  • cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angæ qui sunt a sinistro Ciliciæ ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem (Liber Iudith 2, 12)

  • et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi (Liber Iudith 2, 17)

  • sint omnia sub lege tua (Liber Iudith 3, 4)

  • nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana hæc omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum (Liber Iudith 5, 23)

  • in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum (Liber Iudith 6, 12)

  • et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quæ locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio (Liber Iudith 8, 28)

  • placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne et coram pueris ejus et mirabantur ad sapientiam ejus et dicebant alter ad alterum (Liber Iudith 11, 18)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina