Löydetty 1451 Tulokset: Omnes
tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc (Liber Ieremiae 36, 2)
vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriæ et scripsit Baruch ex ore Hieremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri (Liber Ieremiae 36, 4)
cumque audisset Micheas filius Gamariæ filii Saphan omnes sermones Domini ex libro (Liber Ieremiae 36, 11)
descendit in domum regis ad gazofilacium scribæ et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalajas filius Semejæ et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiæ et universi principes (Liber Ieremiae 36, 12)
miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua et venit ad eos (Liber Ieremiae 36, 14)
igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos (Liber Ieremiae 36, 16)
et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus (Liber Ieremiae 36, 17)
dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento (Liber Ieremiae 36, 18)
et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamæ scribæ et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones (Liber Ieremiae 36, 20)
et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos (Liber Ieremiae 36, 24)
rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in volumine primo quod conbusit Joachim rex Juda (Liber Ieremiae 36, 28)
Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ qui scripsit in eo ex ore Hieremiæ omnes sermones libri quem conbuserat Joachim rex Juda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant (Liber Ieremiae 36, 32)