Mosaico decorativo

Löydetty 1451 Tulokset: Omnes

  • omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres (Liber I Paralipomenon 25, 5)

  • omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom (Liber I Paralipomenon 26, 8)

  • Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim (Liber I Paralipomenon 26, 11)

  • hæc autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Joab filius Sarviæ omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum ejus (Liber I Paralipomenon 26, 28)

  • super oves quoque Jaziz Agarenus omnes hii principes substantiæ regis David (Liber I Paralipomenon 27, 31)

  • convocavit igitur David omnes principes Israël duces tribuum et præpositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui præerant substantiæ et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem (Liber I Paralipomenon 28, 1)

  • tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes (Liber I Paralipomenon 29, 11)

  • peregrini enim sumus coram te et advenæ sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora (Liber I Paralipomenon 29, 15)

  • domus autem quam ædificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos (Liber II Paralipomenon 2, 5)

  • numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti (Liber II Paralipomenon 2, 17)

  • venerunt igitur ad regem omnes viri Israël in die sollemni mensis septimi (Liber II Paralipomenon 5, 3)

  • rex autem Salomon et universus cœtus Israël et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum (Liber II Paralipomenon 5, 6)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina