Löydetty 117 Tulokset: Non Domi Pacem
viam pacis nescierunt et non est judicium in gressibus eorum semitæ eorum incurvatæ sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem (Liber Isaiae 59, 8)
pro ære adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis æs et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et præpositos tuos justitiam (Liber Isaiae 60, 17)
expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellæ et ecce formido (Liber Ieremiae 8, 15)
sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias (Liber Ieremiae 9, 8)
et dixi a a a Domine Deus prophetæ dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto (Liber Ieremiae 14, 13)
numquid proiciens abiecisti Judam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio (Liber Ieremiae 14, 19)
hæc enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes (Liber Ieremiae 16, 5)
propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum ejus scietur propheta quem misit Dominus in veritate (Liber Ieremiae 28, 9)
et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis (Liber Ieremiae 29, 7)
et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos juxta verba hæc siquidem homo hic non quærit pacem populi hujus sed malum (Liber Ieremiae 38, 4)
RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est (Lamentationes 1, 20)
angustia superveniente requirent pacem et non erit (Prophetia Ezechielis 7, 25)