Löydetty 597 Tulokset: Nomen

  • dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra (Epistula ad Romanos 9, 17)

  • omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit (Epistula ad Romanos 10, 13)

  • ecclesiæ Dei quæ est Corinthi sanctificatis in Christo Jesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi in omni loco ipsorum et nostro (Epistula I ad Corinthios 1, 2)

  • obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (Epistula I ad Corinthios 1, 10)

  • supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc sæculo sed et in futuro (Epistula ad Ephesios 1, 21)

  • propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen (Epistula ad Philippenses 2, 9)

  • ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu Christi (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 12)

  • quicumque sunt sub jugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur (Epistula I ad Timotheum 6, 1)

  • sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt ejus et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (Epistula II ad Timotheum 2, 19)

  • tanto melior angelis effectus quanto differentius præ illis nomen hereditavit (Epistula ad Hebraeos 1, 4)

  • nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiæ laudabo te (Epistula ad Hebraeos 2, 12)

  • nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos (Epistula Iacobi 2, 7)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina