Löydetty 557 Tulokset: Nobis
panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie (Evangelium secundum Matthaeum 6, 11)
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris (Evangelium secundum Matthaeum 6, 12)
et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam (Evangelium secundum Matthaeum 15, 33)
tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et æstus (Evangelium secundum Matthaeum 20, 12)
baptismum Johannis unde erat e cælo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e cælo dicet nobis quare ergo non credidistis illi (Evangelium secundum Matthaeum 21, 25)
dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Cæsari an non (Evangelium secundum Matthaeum 22, 17)
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando hæc erunt et quod signum adventus tui et consummationis sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)
fatuæ autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostræ extinguntur (Evangelium secundum Matthaeum 25, 8)