Löydetty 12904 Tulokset: No
vixitque Jared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch (Liber Genesis 5, 18)
et vixit Jared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 19)
et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est (Liber Genesis 5, 20)
porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam (Liber Genesis 5, 21)
et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 22)
et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni (Liber Genesis 5, 23)
ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus (Liber Genesis 5, 24)
vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech (Liber Genesis 5, 25)
et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 26)
et facti sunt omnes dies Mathusalæ nongenti sexaginta novem anni et mortuus est (Liber Genesis 5, 27)
vocavitque nomen ejus Nœ dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus (Liber Genesis 5, 29)
vixitque Lamech postquam genuit Nœ quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 30)