Mosaico decorativo

Löydetty 12904 Tulokset: No

  • scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum (Apocalypsis Ioannis 3, 8)

  • ecce dabo de synagoga Satanæ qui dicunt se Judæos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te (Apocalypsis Ioannis 3, 9)

  • qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novæ Hierusalem quæ descendit de cælo a Deo meo et nomen meum novum (Apocalypsis Ioannis 3, 12)

  • suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuæ et collyrio inungue oculos tuos ut videas (Apocalypsis Ioannis 3, 18)

  • qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus (Apocalypsis Ioannis 3, 21)

  • et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super thronos viginti quattuor seniores sedentes circumamictos vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas (Apocalypsis Ioannis 4, 4)

  • et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et septem lampades ardentes ante thronum quæ sunt septem spiritus Dei (Apocalypsis Ioannis 4, 5)

  • et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est (Apocalypsis Ioannis 4, 8)

  • et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 4, 9)

  • procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in sæcula sæculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes (Apocalypsis Ioannis 4, 10)

  • dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt (Apocalypsis Ioannis 4, 11)

  • et venit et accepit de dextera sedentis de throno (Apocalypsis Ioannis 5, 7)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina