Löydetty 885 Tulokset: Ninodo Filius Curis
vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël viginti quinque annis (Liber II Regum 14, 17)
anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda regnavit Hieroboam filius Joas regis Israël in Samaria quadraginta et uno anno (Liber II Regum 14, 23)
dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israël et regnavit Zaccharias filius ejus pro eo (Liber II Regum 14, 29)
anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israël regnavit Azarias filius Amasiæ regis Judæ (Liber II Regum 15, 1)
percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suæ et habitabat in domo libera seorsum Joatham vero filius regis gubernabat palatium et judicabat populum terræ (Liber II Regum 15, 5)
et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David et regnavit Joatham filius ejus pro eo (Liber II Regum 15, 7)
anno tricesimo octavo Azariæ regis Judæ regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israël in Samaria sex mensibus (Liber II Regum 15, 8)
coniuravit autem contra eum Sellum filius Jabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo (Liber II Regum 15, 10)
Sellum filius Jabes regnavit tricesimo nono anno Azariæ regis Judæ regnavit autem uno mense in Samaria (Liber II Regum 15, 13)
et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Jabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo (Liber II Regum 15, 14)
anno tricesimo nono Azariæ regis Juda regnavit Manahem filius Gaddi super Israël decem annis in Samaria (Liber II Regum 15, 17)
et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceja filius ejus pro eo (Liber II Regum 15, 22)