Löydetty 160 Tulokset: Nemo
et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim intrœuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite (Evangelium secundum Marcum 11, 2)
Jesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo jam audebat eum interrogare (Evangelium secundum Marcum 12, 34)
de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in cælo neque Filius nisi Pater (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine (Evangelium secundum Lucam 1, 61)
ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua (Evangelium secundum Lucam 4, 24)
et multi leprosi erant in Israël sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus (Evangelium secundum Lucam 4, 27)
dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt (Evangelium secundum Lucam 5, 37)
et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est (Evangelium secundum Lucam 5, 39)
dico enim vobis major inter natos mulierum propheta Johanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei major est illo (Evangelium secundum Lucam 7, 28)
nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen (Evangelium secundum Lucam 8, 16)
ait ad illum Jesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 62)