Mosaico decorativo

Löydetty 1395 Tulokset: Negotiatum Regem David:

  • dixitque ei David da mihi locum areæ tuæ ut ædificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo (Liber I Paralipomenon 21, 22)

  • dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens præbeo (Liber I Paralipomenon 21, 23)

  • dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita (Liber I Paralipomenon 21, 24)

  • dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sescentos (Liber I Paralipomenon 21, 25)

  • protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusei immolavit ibi victimas (Liber I Paralipomenon 21, 28)

  • et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini (Liber I Paralipomenon 21, 30)

  • dixitque David hæc est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israël (Liber I Paralipomenon 22, 1)

  • ferrum quoque plurimum ad clavos januarum et ad commissuras atque juncturas præparavit David et æris pondus innumerabile (Liber I Paralipomenon 22, 3)

  • ligna quoque cedrina non poterant æstimari quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David (Liber I Paralipomenon 22, 4)

  • et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam ædificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur præparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas (Liber I Paralipomenon 22, 5)

  • dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei (Liber I Paralipomenon 22, 7)

  • præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adiuvarent Salomonem filium suum (Liber I Paralipomenon 22, 17)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina