Mosaico decorativo

Löydetty 1395 Tulokset: Negotiatum Regem David:

  • fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera (Liber I Paralipomenon 14, 16)

  • divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes (Liber I Paralipomenon 14, 17)

  • fecit quoque sibi domos in civitate David et ædificavit locum arcæ Dei tetenditque ei tabernaculum (Liber I Paralipomenon 15, 1)

  • tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in æternum (Liber I Paralipomenon 15, 2)

  • vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asajam Johel Semejam Elihel et Aminadab (Liber I Paralipomenon 15, 11)

  • dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus lætitiæ (Liber I Paralipomenon 15, 16)

  • igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia (Liber I Paralipomenon 15, 25)

  • porro David erat indutus stola byssina et universi Levitæ qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)

  • adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo (Liber I Paralipomenon 16, 1)

  • cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini (Liber I Paralipomenon 16, 2)

  • in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus (Liber I Paralipomenon 16, 7)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina