Löydetty 105 Tulokset: Nabuchodonosor

  • Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. (Prophetia Danielis 4, 15)

  • Omnia hæc venerunt super Nabuchodonosor regem. (Prophetia Danielis 4, 25)

  • Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de caëlo ruit Tibi dicitur Nabuchodonosor rex Regnum tuum transibit a te, (Prophetia Danielis 4, 28)

  • Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore caëli corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium. (Prophetia Danielis 4, 30)

  • Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caëlum levavi, et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 4, 31)

  • Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caëli quia omnia opera eius vera, et viæ eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. (Prophetia Danielis 4, 34)

  • Præcepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates eius, uxoresque eius, et concubinæ. (Prophetia Danielis 5, 2)

  • Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex (Prophetia Danielis 5, 11)

  • O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina