Löydetty 528 Tulokset: Mur
ipsa terra bona an mala urbes quales muratæ an absque muris (Liber Numeri 13, 20)
sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi (Liber Numeri 13, 29)
inter hæc Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam (Liber Numeri 13, 31)
ibi vidimus monstra quædam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustæ videbamur (Liber Numeri 13, 34)
et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israël dicentes (Liber Numeri 14, 2)
dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Ægyptum (Liber Numeri 14, 4)
usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me querellas filiorum Israël audivi (Liber Numeri 14, 27)
in solitudine hac jacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me (Liber Numeri 14, 29)
igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terræ quod esset mala (Liber Numeri 14, 36)
et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum (Liber Numeri 16, 11)
murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini (Liber Numeri 16, 41)
quem ex his elegero germinabit virga ejus et cohibebo a me querimonias filiorum Israël quibus contra vos murmurant (Liber Numeri 17, 5)