Löydetty 528 Tulokset: Mur
amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis (Evangelium secundum Ioannem 3, 11)
dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei (Evangelium secundum Ioannem 6, 28)
murmurabant ergo Judæi de illo quia dixisset ego sum panis qui de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
respondit ergo Jesus et dixit eis nolite murmurare in invicem (Evangelium secundum Ioannem 6, 43)
sciens autem Jesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus dixit eis hoc vos scandalizat (Evangelium secundum Ioannem 6, 62)
et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas (Evangelium secundum Ioannem 7, 12)
audierunt Pharisæi turbam murmurantem de illo hæc et miserunt principes et Pharisæi ministros ut adprehenderent eum (Evangelium secundum Ioannem 7, 32)
dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo (Evangelium secundum Ioannem 11, 16)
dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cujus sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem hæc fecerunt (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)
venit autem et Nicodemus qui venerat ad Jesum nocte primum ferens mixturam murræ et alœs quasi libras centum (Evangelium secundum Ioannem 19, 39)
si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est (Actus Apostolorum 4, 9)
sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum (Actus Apostolorum 4, 17)