Löydetty 528 Tulokset: Mur
cumque rex Israël transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex (Liber II Regum 6, 26)
quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus (Liber II Regum 6, 30)
quattuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur (Liber II Regum 7, 3)
sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriæ si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur (Liber II Regum 7, 4)
dixeruntque ad invicem non recte facimus hæc enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis (Liber II Regum 7, 9)
dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitæ memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem hujus quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens (Liber II Regum 9, 25)
Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ahaziæ cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Regum 14, 13)
ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam (Liber II Regum 18, 8)
dixerunt autem Eliachim filius Helciæ et Sobna et Joahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis judaice audiente populo qui est super murum (Liber II Regum 18, 26)
responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum (Liber II Regum 18, 27)
et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quæ ducit ad campestria solitudinis (Liber II Regum 25, 4)
et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum (Liber II Regum 25, 10)