Löydetty 83 Tulokset: Multo

  • si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est (Epistula II ad Corinthios 3, 11)

  • quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum (Epistula II ad Corinthios 8, 2)

  • misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos (Epistula II ad Corinthios 8, 22)

  • coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius (Epistula ad Philippenses 1, 23)

  • itaque carissimi mei sicut semper obœdistis non ut in præsentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini (Epistula ad Philippenses 2, 12)

  • nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 17)

  • diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes (Epistula I ad Timotheum 3, 8)

  • anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes (Epistula ad Titum 2, 3)

  • deinde patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus (Epistula ad Hebraeos 12, 9)

  • videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de cælis loquentem nobis avertimur (Epistula ad Hebraeos 12, 25)

  • ut probatum vestræ fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Jesu Christi (Epistula I Petri 1, 7)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina