Löydetty 558 Tulokset: Moses et nubes voce carissimi
olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram ædificationem (Epistula II ad Corinthios 12, 19)
estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi (Epistula ad Ephesios 5, 1)
itaque carissimi mei sicut semper obœdistis non ut in præsentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini (Epistula ad Philippenses 2, 12)
itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi (Epistula ad Philippenses 4, 1)
ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)
quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de cælo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 16)
qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius (Epistula ad Hebraeos 3, 2)
et Moses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus in testimonium eorum quæ dicenda erant (Epistula ad Hebraeos 3, 5)
manifestum enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est (Epistula ad Hebraeos 7, 14)
fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum (Epistula ad Hebraeos 11, 23)
fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis (Epistula ad Hebraeos 11, 24)
et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus (Epistula ad Hebraeos 12, 21)