Löydetty 771 Tulokset: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium
locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem ejus æthiopissam (Liber Numeri 12, 1)
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra (Liber Numeri 12, 3)
statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis cumque fuissent egressi (Liber Numeri 12, 4)
descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent (Liber Numeri 12, 5)
at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est (Liber Numeri 12, 7)
nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra (Liber Numeri 12, 10)
clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam (Liber Numeri 12, 13)
fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina (Liber Numeri 13, 4)
hæc sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Josue (Liber Numeri 13, 17)
misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes (Liber Numeri 13, 18)
venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ (Liber Numeri 13, 27)
et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israël dicentes (Liber Numeri 14, 2)