Löydetty 1369 Tulokset: Moses Et Terram
mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem (Liber Numeri 33, 53)
præcipe filiis Israël et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur (Liber Numeri 34, 2)
et tendent usque Jordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu (Liber Numeri 34, 12)
præcepitque Moses filiis Israël dicens hæc erit terra quam possidebitis sorte et quam jussit dari Dominus novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Numeri 34, 13)
hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Josue filius Nun (Liber Numeri 34, 17)
hii sunt quibus præcepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan (Liber Numeri 34, 29)
loquere filiis Israël et dices ad eos quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan (Liber Numeri 35, 10)
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam (Liber Numeri 35, 28)
ne polluatis terram habitationis vestræ quæ insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per ejus sanguinem qui alterius sanguinem fuderit (Liber Numeri 35, 33)
tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri (Liber Numeri 36, 2)
respondit Moses filiis Israël et Domino præcipiente ait recte tribus filiorum Joseph locuta est (Liber Numeri 36, 5)
hæc sunt verba quæ locutus est Moses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum (Liber Deuteronomii 1, 1)