Mosaico decorativo

Löydetty 1369 Tulokset: Moses Et Terram

  • protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas (Liber Numeri 17, 9)

  • fecitque Moses sicut præceperat Dominus (Liber Numeri 17, 11)

  • ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum fœderis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos (Liber Numeri 20, 6)

  • tulit igitur Moses virgam quæ erat in conspectu Domini sicut præceperat ei (Liber Numeri 20, 9)

  • cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressæ sunt aquæ largissimæ ita ut et populus biberet et jumenta (Liber Numeri 20, 11)

  • dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israël non introducetis hos populos in terram quam dabo eis (Liber Numeri 20, 12)

  • misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent hæc mandat frater tuus Israël nosti omnem laborem qui adprehendit nos (Liber Numeri 20, 14)

  • obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 20, 17)

  • pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israël eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis (Liber Numeri 20, 24)

  • fecit Moses ut præceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine (Liber Numeri 20, 27)

  • profecti sunt autem et de monte Or per viam quæ ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et tædere cœpit populum itineris ac laboris (Liber Numeri 21, 4)

  • venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo (Liber Numeri 21, 7)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina