Löydetty 1369 Tulokset: Moses Et Terram
cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis (Liber Numeri 11, 2)
audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est (Liber Numeri 11, 10)
numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua jurasti patribus eorum (Liber Numeri 11, 12)
et ait Moses sescenta milia peditum hujus populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro (Liber Numeri 11, 21)
venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israël quos stare fecit circa tabernaculum (Liber Numeri 11, 24)
statim Josue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos (Liber Numeri 11, 28)
reversusque est Moses et majores natu Israël in castra (Liber Numeri 11, 30)
ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in ære duobus cubitis altitudine super terram (Liber Numeri 11, 31)
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra (Liber Numeri 12, 3)
at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est (Liber Numeri 12, 7)
clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam (Liber Numeri 12, 13)
mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israël singulos de singulis tribubus ex principibus (Liber Numeri 13, 3)