Löydetty 4215 Tulokset: Moses Amaleque bellum victoria orationis lignum desertum proelium sitim populus Deus miraculum montem pugnam brachia auxilio Domino robore
tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat (Epistula ad Hebraeos 10, 9)
fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo (Epistula ad Hebraeos 11, 5)
expectabat enim fundamenta habentem civitatem cujus artifex et conditor Deus (Epistula ad Hebraeos 11, 10)
nunc autem meliorem appetunt id est cælestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem (Epistula ad Hebraeos 11, 16)
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit (Epistula ad Hebraeos 11, 19)
fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum (Epistula ad Hebraeos 11, 23)
fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis (Epistula ad Hebraeos 11, 24)
in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater (Epistula ad Hebraeos 12, 7)
non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur (Epistula ad Hebraeos 12, 20)
et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus (Epistula ad Hebraeos 12, 21)
sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem cælestem et multorum milium angelorum frequentiæ (Epistula ad Hebraeos 12, 22)
etenim Deus noster ignis consumens est (Epistula ad Hebraeos 12, 29)