Löydetty 1447 Tulokset: Moses Aaron petra aquam Meriba et Masá desertum populus Cades finita et Edom
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)
venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Jesus da mihi bibere (Evangelium secundum Ioannem 4, 7)
respondit Jesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)
dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam (Evangelium secundum Ioannem 4, 11)
dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire (Evangelium secundum Ioannem 4, 15)
venit ergo iterum in Cana Galilææ ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum (Evangelium secundum Ioannem 4, 46)
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)
dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de cælo sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem (Evangelium secundum Ioannem 7, 22)
et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
in lege autem Moses mandavit nobis hujusmodi lapidare tu ergo quid dicis (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)