Löydetty 5144 Tulokset: Mors Autem Saul
vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum (Liber Iudith 8, 33)
factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit de loco quo jacuerat prostrata Domino (Liber Iudith 10, 1)
factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis (Liber Iudith 10, 11)
hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu ejus bene tibi faciet et eris gratissima in corde ejus duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam (Liber Iudith 10, 16)
populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem lanceam meam super illum (Liber Iudith 11, 2)
nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos (Liber Iudith 11, 3)
placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne et coram pueris ejus et mirabantur ad sapientiam ejus et dicebant alter ad alterum (Liber Iudith 11, 18)
cui respondens Judith dixit nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quæ mihi detuli manducabo (Liber Iudith 12, 2)
omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ (Liber Iudith 12, 14)
cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia ejus (Liber Iudith 12, 16)
ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit (Liber Iudith 13, 1)
erant autem omnes fatigati a vino (Liber Iudith 13, 2)