Löydetty 135 Tulokset: Moab

  • filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum (Liber Iudicum 10, 6)

  • hæc dicit Jepthæ non tulit Israël terram Moab nec terram filiorum Ammon (Liber Iudicum 11, 15)

  • misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus ejus misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum præbere contempsit mansit itaque in Cades (Liber Iudicum 11, 17)

  • et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terræ Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terræ Moab (Liber Iudicum 11, 18)

  • nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod jurgatus sit contra Israël et pugnaverit contra eum (Liber Iudicum 11, 25)

  • qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos (Liber I Samuelis 12, 9)

  • at Saul confirmato regno super Israël pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat (Liber I Samuelis 14, 47)

  • et profectus est David inde in Maspha quæ est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus (Liber I Samuelis 22, 3)

  • et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio (Liber I Samuelis 22, 4)

  • et percussit Moab et mensus est eos funiculo coæquans terræ mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo (Liber II Samuelis 8, 2)

  • de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba (Liber II Samuelis 8, 12)

  • et Banajas filius Jojada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis (Liber II Samuelis 23, 20)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina