Löydetty 1170 Tulokset: Mihi
da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis (Liber Sapientiae 9, 4)
noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis (Liber Ecclesiasticus 5, 1)
ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor (Liber Ecclesiasticus 5, 4)
fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris (Liber Ecclesiasticus 6, 33)
in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus (Liber Ecclesiasticus 11, 19)
ne dicas quid est mihi opus et quæ erunt mihi ex hoc bona (Liber Ecclesiasticus 11, 25)
amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo (Liber Ecclesiasticus 22, 31)
quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiæ ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum (Liber Ecclesiasticus 23, 2)
extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me (Liber Ecclesiasticus 23, 5)
tunc præcepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo (Liber Ecclesiasticus 24, 12)
et dixit mihi in Jacob inhabita et in Israël hereditare et in electis meis ede radices (Liber Ecclesiasticus 24, 13)
et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare (Liber Ecclesiasticus 24, 43)