Löydetty 1224 Tulokset: Mensura Promissa Terra
et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres cæli et bestiæ agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terræ et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet (Prophetia Ezechielis 38, 20)
et portabunt confusionem suam et omnem prævaricationem quam prævaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes (Prophetia Ezechielis 39, 26)
porro thalami portæ ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte (Prophetia Ezechielis 40, 10)
limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per tres partes contra uniuscujusque limen stratumque ligno per gyrum in circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestræ clausæ super ostia (Prophetia Ezechielis 41, 16)
de terra usque ad superiora portæ cherubin et palmæ celatæ erant in pariete templi (Prophetia Ezechielis 41, 20)
tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnæ atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra (Prophetia Ezechielis 42, 6)
et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a majestate ejus (Prophetia Ezechielis 43, 2)
cumque cœperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum (Prophetia Ezechielis 45, 1)
et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum (Prophetia Ezechielis 45, 3)
sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis (Prophetia Ezechielis 45, 4)
de terra erit ei possessio in Israël et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum (Prophetia Ezechielis 45, 8)
mensura quoque olei batus olei decima pars chori est et decem bati chorum faciunt quia decem bati implent chorum (Prophetia Ezechielis 45, 14)