Löydetty 1224 Tulokset: Mensura Promissa Terra
si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum (Liber Numeri 10, 9)
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra (Liber Numeri 12, 3)
ipsa terra bona an mala urbes quales muratæ an absque muris (Liber Numeri 13, 20)
vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra (Liber Numeri 14, 21)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vester Deus (Liber Numeri 15, 41)
numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quæ lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri (Liber Numeri 16, 13)
sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quæ ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum (Liber Numeri 16, 30)
confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum (Liber Numeri 16, 31)
at vero omnis Israël qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat (Liber Numeri 16, 34)
recedite de medio hujus multitudinis etiam nunc delebo eos cumque jacerent in terra (Liber Numeri 16, 45)
dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israël (Liber Numeri 18, 20)
a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jebboc et filios Ammon quia forti præsidio tenebantur termini Ammanitarum (Liber Numeri 21, 24)