Löydetty 1477 Tulokset: Mea
laudavit usque ad mortem anima mea Dominum (Liber Ecclesiasticus 51, 8)
et vita mea adpropinquans erat infero deorsum (Liber Ecclesiasticus 51, 9)
exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum (Liber Ecclesiasticus 51, 13)
kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens (Liber Isaiae 1, 14)
et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum (Liber Isaiae 1, 25)
respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi (Liber Isaiae 3, 7)
Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra (Liber Isaiae 3, 14)
nunc ergo habitator Hierusalem et vir Juda judicate inter me et inter vineam meam (Liber Isaiae 5, 3)
non dicatis coniuratio omnia enim quæ loquitur populus iste coniuratio est et timorem ejus ne timeatis neque paveatis (Liber Isaiae 8, 12)
væ Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea (Liber Isaiae 10, 5)
quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria (Liber Isaiae 10, 10)
dixit enim in fortitudine manus meæ feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum deprædatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes (Liber Isaiae 10, 13)