Löydetty 1116 Tulokset: Mar
tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam (Liber II Regum 14, 14)
dormivitque Joas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israël et regnavit Hieroboam filius ejus pro eo (Liber II Regum 14, 16)
anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda regnavit Hieroboam filius Joas regis Israël in Samaria quadraginta et uno anno (Liber II Regum 14, 23)
ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quæ est in Opher (Liber II Regum 14, 25)
vidit enim Dominus adflictionem Israël amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israël (Liber II Regum 14, 26)
anno tricesimo octavo Azariæ regis Judæ regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israël in Samaria sex mensibus (Liber II Regum 15, 8)
Sellum filius Jabes regnavit tricesimo nono anno Azariæ regis Judæ regnavit autem uno mense in Samaria (Liber II Regum 15, 13)
et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Jabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo (Liber II Regum 15, 14)
anno tricesimo nono Azariæ regis Juda regnavit Manahem filius Gaddi super Israël decem annis in Samaria (Liber II Regum 15, 17)
veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum ejus (Liber II Regum 15, 19)
anno quinquagesimo Azariæ regis Judæ regnavit Phaceja filius Manahem super Israël in Samaria biennio (Liber II Regum 15, 23)
coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliæ dux ejus et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ juxta Argob et juxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo (Liber II Regum 15, 25)