Löydetty 504 Tulokset: Manus
ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta (Liber Isaiae 10, 4)
quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria (Liber Isaiae 10, 10)
dixit enim in fortitudine manus meæ feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum deprædatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes (Liber Isaiae 10, 13)
et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret (Liber Isaiae 10, 14)
et volabunt in umeros Philisthim per mare simul prædabuntur filios orientis Idumea et Moab præceptum manus eorum et filii Ammon obœdientes erunt (Liber Isaiae 11, 14)
propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet (Liber Isaiae 13, 7)
hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et hæc est manus extenta super universas gentes (Liber Isaiae 14, 26)
Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus ejus extenta et quis avertet eam (Liber Isaiae 14, 27)
et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra (Liber Isaiae 17, 8)
in die illa erit Ægyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam (Liber Isaiae 19, 16)
quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleæ in plaustro (Liber Isaiae 25, 10)
et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam ejus cum adlisione manuum ejus (Liber Isaiae 25, 11)