Mosaico decorativo

Löydetty 3552 Tulokset: Man

  • reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israël de Silo quæ sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suæ quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Iosue 22, 9)

  • quod cum audissent filii Israël et ad eos certi nuntii detulissent ædificasse filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse altare in terra Chanaan super Jordanis tumulos contra filios Israël (Liber Iosue 22, 11)

  • qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos (Liber Iosue 22, 15)

  • hæc mandat omnis populus Domini quæ est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israël ædificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes (Liber Iosue 22, 16)

  • an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt (Liber Iosue 22, 17)

  • nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini et super omnem populum Israël ira ejus incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo (Liber Iosue 22, 20)

  • responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse principibus legationis Israël (Liber Iosue 22, 21)

  • quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israël qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse libentissime susceperunt (Liber Iosue 22, 30)

  • dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a prævaricatione hac et liberastis filios Israël de manu Domini (Liber Iosue 22, 31)

  • et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Jordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos (Liber Iosue 24, 8)

  • et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu ejus (Liber Iosue 24, 10)

  • transistisque Jordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Jebuseus et tradidi illos in manus vestras (Liber Iosue 24, 11)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina