Löydetty 3552 Tulokset: Man
die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi præceptum est (Liber Leviticus 8, 35)
feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Mosi (Liber Leviticus 8, 36)
et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit (Liber Leviticus 9, 22)
doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Mosi (Liber Leviticus 10, 11)
locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 10, 12)
eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut præcepit Dominus (Liber Leviticus 10, 15)
inter hæc hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quæreret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait (Liber Leviticus 10, 16)
dicite filiis Israël hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ (Liber Leviticus 11, 2)
quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quæ incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 27)
ista est lex animantium et volucrum et omnis animæ viventis quæ movetur in aqua et reptat in terra (Liber Leviticus 11, 46)
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis ejus (Liber Leviticus 12, 4)
sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ (Liber Leviticus 12, 5)
