Löydetty 3552 Tulokset: Man
et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ (Actus Apostolorum 3, 7)
et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim jam vespera (Actus Apostolorum 4, 3)
dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare (Actus Apostolorum 4, 16)
facere quæ manus tua et consilium decreverunt fieri (Actus Apostolorum 4, 28)
in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Jesu (Actus Apostolorum 4, 30)
nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo (Actus Apostolorum 5, 4)
per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis (Actus Apostolorum 5, 12)
et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica (Actus Apostolorum 5, 18)
hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus (Actus Apostolorum 6, 6)
et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus ejus (Actus Apostolorum 7, 13)
existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt (Actus Apostolorum 7, 25)
hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et judicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo (Actus Apostolorum 7, 35)
