Löydetty 567 Tulokset: Locutus
locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam (Liber I Samuelis 10, 25)
dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere (Liber I Samuelis 15, 16)
fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus (Liber I Samuelis 16, 4)
audita sunt autem verba quæ locutus est David et adnuntiata in conspectu Saul (Liber I Samuelis 17, 31)
ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cujusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum (Liber I Samuelis 17, 32)
et renuntiaverunt servi Saul dicentes hujuscemodi verba locutus est David (Liber I Samuelis 18, 24)
locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Jonathan filius Saul diligebat David valde (Liber I Samuelis 19, 1)
locutus est ergo Jonathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera ejus bona sunt tibi valde (Liber I Samuelis 19, 4)
dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te (Liber I Samuelis 19, 17)
fugit autem David de Nahioth quæ erat in Rama veniensque locutus est coram Jonathan quid feci quæ est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quærit animam meam (Liber I Samuelis 20, 1)
si dixero puero ecce sagittæ intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittæ ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus (Liber I Samuelis 20, 22)
et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus (Liber I Samuelis 20, 26)
