Löydetty 905 Tulokset: Lie
advenæ et pupillo et viduæ non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis (Liber Ieremiae 7, 6)
furari occidere adulterare jurare mendaciter libare Baali et ire post deos alienos quos ignoratis (Liber Ieremiae 7, 9)
filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginæ cæli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent (Liber Ieremiae 7, 18)
ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus (Liber Ieremiae 7, 32)
et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam cæli quæ dilexerunt et quibus servierunt et post quæ ambulaverunt et quæ quæsierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terræ erunt (Liber Ieremiae 8, 2)
propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium (Liber Ieremiae 8, 10)
ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex ejus non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis (Liber Ieremiae 8, 19)
audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris ejus et docete filias vestras lamentum et unaquæque proximam suam planctum (Liber Ieremiae 9, 20)
reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)
populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est (Liber Ieremiae 13, 10)
quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem (Liber Ieremiae 13, 21)
mortibus ægrotationum morientur non plangentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terræ erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ (Liber Ieremiae 16, 4)