Löydetty 905 Tulokset: Lie
et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis hujus (Liber Deuteronomii 31, 12)
dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fœdus quod pepigi cum eo (Liber Deuteronomii 31, 16)
ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quæ fecit quia secutus est deos alienos (Liber Deuteronomii 31, 18)
introducam enim eum in terram pro qua juravi patribus ejus lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum (Liber Deuteronomii 31, 20)
Dominus solus dux ejus fuit et non erat cum eo deus alienus (Liber Deuteronomii 32, 12)
provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt (Liber Deuteronomii 32, 16)
misit ergo Josue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam (Liber Iosue 2, 1)
tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent (Liber Iosue 2, 4)
necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait (Liber Iosue 2, 8)
qui ostium domus tuæ egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput ejus et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit (Liber Iosue 2, 19)
et interfecerunt omnia quæ erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt (Liber Iosue 6, 21)
duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Josue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quæ illius sunt sicut illi juramento firmastis (Liber Iosue 6, 22)