Löydetty 2001 Tulokset: Lia
quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto gentem et deum ejus (Liber II Samuelis 7, 23)
factum est autem post hæc percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim (Liber II Samuelis 8, 1)
venit quoque Syria Damasci ut præsidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum (Liber II Samuelis 8, 5)
videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum (Liber II Samuelis 10, 6)
et ait Joab si prævaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon prævaluerint adversum te auxiliabor tibi (Liber II Samuelis 10, 11)
fugeruntque Syri a facie Israël et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiæ percussit qui statim mortuus est (Liber II Samuelis 10, 18)
misit ergo rex et requisivit quæ esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriæ Hetthei (Liber II Samuelis 11, 3)
si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut prœliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur (Liber II Samuelis 11, 20)
pauper autem nihil habebat omnino præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul de pane illius comedens et de calice ejus bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia (Liber II Samuelis 12, 3)
nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma (Liber II Samuelis 14, 27)
accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom (Liber II Samuelis 15, 12)
ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial (Liber II Samuelis 16, 7)