Löydetty 2001 Tulokset: Lia
dixitque Debbora ad Barac surge hæc est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo (Liber Iudicum 4, 14)
humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël (Liber Iudicum 4, 23)
forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in prædam et supellex varia ad ornanda colla congeritur (Liber Iudicum 5, 30)
humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian (Liber Iudicum 6, 6)
dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos hæc omnia ubi sunt mirabilia ejus quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt de Ægypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian (Liber Iudicum 6, 13)
qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israël ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei (Liber Iudicum 6, 15)
loquere ad populum et cunctis audientibus prædica qui formidolosus et timidus est revertatur recesseruntque de monte Galaad et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum et tantum decem milia remanserunt (Liber Iudicum 7, 3)
et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros ejus loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth (Liber Iudicum 8, 8)
Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum cæsis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium (Liber Iudicum 8, 10)
humiliatus est autem Madian coram filiis Israël nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus præfuit Gedeon (Liber Iudicum 8, 28)
mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona et sepultus in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri (Liber Iudicum 8, 32)
percussitque ab Arœr usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quæ est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël (Liber Iudicum 11, 33)