Löydetty 2001 Tulokset: Lia
convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent (Liber II Maccabaeorum 8, 16)
ante oculos habentes contumeliam quæ in locum sanctum ab his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitæ civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa (Liber II Maccabaeorum 8, 17)
admonuit autem eos et de auxiliis Dei quæ facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt (Liber II Maccabaeorum 8, 19)
et de prœlio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis hæsitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e cælo et beneficia pro his plurima consecuti sunt (Liber II Maccabaeorum 8, 20)
et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt (Liber II Maccabaeorum 8, 24)
arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiæ initium stillans in eos (Liber II Maccabaeorum 8, 27)
post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere (Liber II Maccabaeorum 8, 28)
his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur (Liber II Maccabaeorum 8, 29)
et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures prædas diviserunt æquam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes (Liber II Maccabaeorum 8, 30)
et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt (Liber II Maccabaeorum 8, 31)
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriæ per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus (Liber II Maccabaeorum 8, 35)
intraverat enim ea quæ dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret (Liber II Maccabaeorum 9, 2)