Löydetty 348 Tulokset: Lex
illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam (Evangelium secundum Matthaeum 22, 5)
in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetæ (Evangelium secundum Matthaeum 22, 40)
esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me (Evangelium secundum Matthaeum 25, 35)
quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus (Evangelium secundum Matthaeum 25, 38)
hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me (Evangelium secundum Matthaeum 25, 43)
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus et harundinem in dextera ejus et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Judæorum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 29)
et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare (Evangelium secundum Marcum 1, 40)
non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcæcatum (Evangelium secundum Marcum 6, 52)
et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis (Evangelium secundum Marcum 9, 35)
et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos (Evangelium secundum Marcum 10, 16)
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam æternam percipiam (Evangelium secundum Marcum 10, 17)
Jesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quæcumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo et veni sequere me (Evangelium secundum Marcum 10, 21)