Löydetty 2003 Tulokset: Lege Domini
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris præcepta ejus et cærimonias quæ in hac lege conscriptæ sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 30, 10)
scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)
convenientibus cunctis ex Israël ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis hujus coram omni Israël audientibus eis (Liber Deuteronomii 31, 11)
præcepit Levitis qui portabant arcam fœderis Domini dicens (Liber Deuteronomii 31, 25)
tollite librum istum et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio (Liber Deuteronomii 31, 26)
novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam præcepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum (Liber Deuteronomii 31, 29)
quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro (Liber Deuteronomii 32, 3)
pars autem Domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus (Liber Deuteronomii 32, 9)
Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui (Liber Deuteronomii 32, 18)
et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet (Liber Deuteronomii 33, 12)
Joseph quoque ait de benedictione Domini terra ejus de pomis cæli et rore atque abysso subiacente (Liber Deuteronomii 33, 13)
et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit justitias Domini et judicium suum cum Israël (Liber Deuteronomii 33, 21)