Löydetty 8031 Tulokset: Ló
loquere Aaron et filiis ejus et cunctis filiis Israël et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens (Liber Leviticus 17, 2)
et ad ipsos dices homo de domo Israël et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam (Liber Leviticus 17, 8)
et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo (Liber Leviticus 17, 9)
homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo (Liber Leviticus 17, 10)
quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animæ piaculo sit (Liber Leviticus 17, 11)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 18, 1)
loquere filiis Israël et dices ad eos ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 18, 2)
de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus (Liber Leviticus 18, 21)
cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est (Liber Leviticus 18, 22)
custodite legitima mea atque judicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos (Liber Leviticus 18, 26)
locutus est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 19, 1)
loquere ad omnem cœtum filiorum Israël et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 2)