Mosaico decorativo

Löydetty 8031 Tulokset: Ló

  • videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit (Evangelium secundum Lucam 8, 47)

  • adhuc illo loquente venit a principe synagogæ dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum (Evangelium secundum Lucam 8, 49)

  • et misit illos prædicare regnum Dei et sanare infirmos (Evangelium secundum Lucam 9, 2)

  • et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis (Evangelium secundum Lucam 9, 3)

  • et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos (Evangelium secundum Lucam 9, 5)

  • et reversi apostoli narraverunt illi quæcumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida (Evangelium secundum Lucam 9, 10)

  • quod cum cognovissent turbæ secutæ sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat (Evangelium secundum Lucam 9, 11)

  • dies autem cœperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quæ circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus (Evangelium secundum Lucam 9, 12)

  • ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas (Evangelium secundum Lucam 9, 13)

  • erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos (Evangelium secundum Lucam 9, 14)

  • et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbæ (Evangelium secundum Lucam 9, 18)

  • at ille increpans illos præcepit ne cui dicerent hoc (Evangelium secundum Lucam 9, 21)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina