Löydetty 8031 Tulokset: Ló
dico enim vobis quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum non intrabitis in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 20)
sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 37)
audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente (Evangelium secundum Matthaeum 5, 38)
ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua præbe illi et alteram (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)
et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo (Evangelium secundum Matthaeum 5, 41)
ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et iniustos (Evangelium secundum Matthaeum 5, 45)
orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur (Evangelium secundum Matthaeum 6, 7)
veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra (Evangelium secundum Matthaeum 6, 10)
et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo (Evangelium secundum Matthaeum 6, 13)
thesaurizate autem vobis thesauros in cælo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur (Evangelium secundum Matthaeum 6, 20)
dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)
quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides (Evangelium secundum Matthaeum 7, 3)