Mosaico decorativo

Löydetty 8031 Tulokset: Ló

  • si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum (Liber Ieremiae 2, 11)

  • a sæculo confregisti jugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix (Liber Ieremiae 2, 20)

  • leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis (Liber Ieremiae 3, 2)

  • numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti (Liber Ieremiae 3, 5)

  • vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israël ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum (Liber Ieremiae 3, 12)

  • in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi (Liber Ieremiae 3, 17)

  • in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris (Liber Ieremiae 3, 18)

  • vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israël quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui (Liber Ieremiae 3, 21)

  • adnuntiate in Juda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas (Liber Ieremiae 4, 5)

  • levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam (Liber Ieremiae 4, 6)

  • ascendit leo de cubili suo et prædo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuæ vastabuntur remanentes absque habitatore (Liber Ieremiae 4, 7)

  • in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei non ad ventilandum et ad purgandum (Liber Ieremiae 4, 11)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina