Löydetty 8031 Tulokset: Ló
confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius (Liber Ecclesiasticus 17, 27)
vidit præsumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est (Liber Ecclesiasticus 18, 10)
stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos (Liber Ecclesiasticus 18, 18)
ante judicium para justitiam tibi et antequam loquaris disce (Liber Ecclesiasticus 18, 19)
sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et justitiam et inploraverunt proverbia et judicia (Liber Ecclesiasticus 18, 29)
ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum (Liber Ecclesiasticus 18, 32)
ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuæ vitæ (Liber Ecclesiasticus 18, 33)
operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet (Liber Ecclesiasticus 19, 1)
qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam (Liber Ecclesiasticus 19, 5)
et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora ejus plena sunt dolo (Liber Ecclesiasticus 19, 23)
amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo (Liber Ecclesiasticus 19, 27)