Löydetty 8031 Tulokset: Ló
cum præterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam (Liber II Maccabaeorum 1, 20)
utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur (Liber II Maccabaeorum 1, 22)
solus præstans solus justus et omnipotens et æternus qui liberas Israël de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos (Liber II Maccabaeorum 1, 25)
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël et custodi partem tuam et sanctifica (Liber II Maccabaeorum 1, 26)
constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses (Liber II Maccabaeorum 1, 29)
ut vero manifestata essent hæc renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 33)
et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncæ et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit (Liber II Maccabaeorum 2, 5)
et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire (Liber II Maccabaeorum 2, 6)
ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat (Liber II Maccabaeorum 2, 7)
et tunc Dominus ostendet hæc et apparebit majestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat hæc (Liber II Maccabaeorum 2, 8)
sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum (Liber II Maccabaeorum 2, 10)
similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem (Liber II Maccabaeorum 2, 12)