Mosaico decorativo

Löydetty 8031 Tulokset: Ló

  • et constituit Demetrius Apollonium qui præerat Cœlesyriæ et congregavit exercitum magnum et accessit ad Jamniam et misit ad Jonathan summum sacerdotem (Liber I Maccabaeorum 10, 69)

  • nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum (Liber I Maccabaeorum 10, 71)

  • et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi (Liber I Maccabaeorum 10, 73)

  • ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater ejus in adiutorium (Liber I Maccabaeorum 10, 74)

  • et adplicuerunt castra in Joppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Joppe erat et obpugnavit eam (Liber I Maccabaeorum 10, 75)

  • et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum (Liber I Maccabaeorum 10, 77)

  • et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte (Liber I Maccabaeorum 10, 79)

  • et movit inde Jonathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria (Liber I Maccabaeorum 10, 86)

  • et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Jonathan (Liber I Maccabaeorum 10, 88)

  • et rex Ægypti congregavit exercitum sicut harena quæ est circa ora maris et naves multas et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo (Liber I Maccabaeorum 11, 1)

  • cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus (Liber I Maccabaeorum 11, 3)

  • et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera ejus demolita et corpora projecta et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam (Liber I Maccabaeorum 11, 4)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina